erat in verborum splendore elegans, compositione aptus, facultate copiosus eaque erat cum summo ingenio tum exercitationibus maximis consecutus. attuleratque minime vulgare genus dicendi duas quidem res quas nemo alius: partitiones quibus de rebus dicturus esset et conlectiones, 5 memor et 6 quae essent dicta contra quaeque ipse dixisset. saepissime autem eodem die utrumque faciebat. nullum enim patiebatur esse diem quin aut in foro diceret aut meditaretur extra forum. ardebat autem cupiditate sic ut in nullo umquam flagrantius studium viderim. hoc adiumento ille tanto sic utebatur ut sua et commentata et scripta et nullo referente omnia omnium 4 adversariorum dicta meminisset.
0 Comments
Leave a Reply. |
AuthorWrite something about yourself. No need to be fancy, just an overview. ArchivesCategories |